Jump to content

Tractorium

Latinitas bona
E Vicipaedia
Tractrum ab Ivel, societate Britannica, fabricatum aratrum trahit.

Tractorium,[1] plenius automatum tractorium[1] vel tractorium automatum,[2] sive tractrum[3] vel machina tractoria[1][2][4] vel currus tractorius,[5] est vehiculum rusticum et genus machinae, quo onera pertrahuntur aut ad altitudinem sublata collocantur. Agricolae eo utentes carros et aratra trahunt ad sementim efficiendam et messim colligendam.

Olim tractra vi vaporica, nostra autem aetate motro dieselico impelluntur. Abhinc annos centum, tractra vi equorum quinque vel etiam decem trahebant; nostra autem aetate ope maiore quam equis centum niti possunt.

Societates tractra fabricantes

[recensere | fontem recensere]
Machina tractoria Fani Sancti Laurentii.

Haec sunt nomina societatum quae tractra fabricant:

  1. 1 2 3 PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4).
  2. 1 2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
  3. Leo Latinus (). Recensio Orbis Picti Albertiani . Epistulae Leoninae . 277. p. 24.
  4. Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Traktor apud Lucusaltianum, Petrum (2025). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. VI, R–T (ed. XXV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 374.
  5. Cf. tractor apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 124 [PDF].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad tractoria spectant.