Jump to content

Compositor

E Vicipaedia
Antonius Vivaldi fuit illustris compositor aevi baroci.

Compositor[1][2][3][4][5] (fem. compositrix) seu inventor musicae[4] (fem. inventrix m.) seu musicographus[6][7] est homo qui musicam, ipsi vel aliis canendam, creat. Compositiones per aliquam notationem musicam scribi solent, quam musici interpretentur et exsequantur. Aliquando, praesertim casu compositionum extemporalium et musicae popularis, compositiones non per notationem sed per sonoram imitationem tantum traduntur. Plerique compositores usitate fuerunt unius ver plurium instrumentorum musicorum periti.

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Videatur Cassiodori Historia ecclesiastica 1.2.7: “Erat itaque, sicut mihi videtur, supernae providentiae ut ad concordiam futurorum non solum propriis prophetis ventura committerentur, sed etiam ex parte gentilibus, veluti si quis melodiae compositor, propter utilitatem peregrini soni alias chordas plectro discurrat, aut super eas quae sunt alias adiiciat.”
  2. Cf. .msc composer apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 370 [PDF]. Etiam in Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  3. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici compositor apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 247. ISBN 9789509771345 [PDF].
  4. 1 2 Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Komponist apud Lucusaltianum, Petrum (2025). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. IV, I–L (ed. XXV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 163.
  5. Etiam cf. Quint., Inst. I, 10, 29: “ carmina ad lyram composuerunt.”
  6. E.g., Ioannes Godofredus Haas(de), Vollstaendiges latein-deutsches und deutsch-lateinisches Handwoerterbuch, vol. II, 1804, p. 393; Thomas Pekkanen in "Nuntiis Latinis" (27.1.2006), etc.
  7. Cf.musicographus” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 69. ISBN 9782872900183 [PDF].

Nexus interni

Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!