5 Ianuarii
Appearance
5 Ianuarii, est dies quintus anni Gregoriani. 360 dies (sive 361 dies annis bissextilibus) manent.
Secundum calendarium Romanum haec dies sunt Nonae Ianuariae, quae Non. Ian. abbreviantur.
| ||||||||||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| Hebdomas | Lun | Mar | Mer | Iov | Ven | Sat | Sol | |||
| hebd. 01 | 29 | 30 | 31 | 1 | 2 | 3 | 4 | |||
| hebd. 02 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | |||
| hebd. 03 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | |||
| hebd. 04 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | |||
| hebd. 05 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 1 | |||
| hebd. 06 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | |||
| (ISO 8601) | (ordo dierum anno 2026) | |||||||||
| Index dierum | ||||||||||

Eventa
[recensere | fontem recensere]Saeculo 11
[recensere | fontem recensere]- 1066 - Eduardo Confessore mortuo Haroldus II rex Anglorum fit invito Gulielmo duce Normanniae, qui ipse solium Angliae postulabat.
Saeculo 15
[recensere | fontem recensere]- 1477 - Proelio apud Nanceium facto Carolus Temerarius necatur; ducatus Burgundiae regi Franciae redit.
- 1500 - Comes Ludovicus Sforza urbem Mediolanum expugnat.
Saeculo 17
[recensere | fontem recensere]- 1675 - Proelio apud Colmariam facto copiae Francicae eas Brandenburgenses vincunt.
Saeculo 18
[recensere | fontem recensere]- 1728 - Universitas Havanensis conditur.
- 1757 - Robertus Franciscus Damiens regem Franciae Ludovicum XV necare conatur.
Saeculo 19
[recensere | fontem recensere]- 1895 - Res Dreyfus: Officiarius Francicus Alfredus Dreyfus ordine nudatur et damnatur, ut totam vitam suam in Insula Diaboli ageret.
- 1897 - Acta diurna Austriaca nuntiant Guglielmum Roentgen novum genus radiationis (postea Roentgeniani radii appellata) invenisse.
- 1900 - Dux Irlandensis Ioannes Eduardus Redmond incitat, ut Irlandenses contra dominationem Britannicam pugnarent.
Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1909 - Columbia libertatem Panamae agnoscit.
- 1925 - Nellie Tayloe Ross prima gubernatrix cuiuscumque Civitatum Foederatarum Americae fit.
- 1933 - Principium exstructionis pontis Porta Aurea dicti trans sinum Sancti Francisci
- 1934 - Georgius Tătărescu praeses ministrorum Romaniae nominatur.
- 1940 - Divulgatio radiophonica per undas breves primo Ordini Foederali pro Communicatione (FCC) Civitatum Foederatarum Americae monstratur.
- 1944 - London Daily Mail sunt prima acta diurna, quae et in Europa et in America veniunt.
- 1945 - Unio Sovietica novam gubernationem sibi propensam Poloniae agnoscit.
- 1948 - Warner Brothers primum diarium cinematographicum polychromaticum monstrant.
- 1964 - Papa Paulus VI Athenagoran I, patriarcham Graecum Hierosolymae convenit: id est primus congressus principum christianorum catholicorum et christianorum orthodoxorum ex anno 1439.
- 1968 - Alexander Dubček dux factionis communisticae Slovaciae fit: principium veris Pragensis
- 1972 - Ricardus Nixon, praeses Civitatum Foederatarum Americae, constructionem naviculae sideralis circumvolantis iubet.
- 1976 - Nomen Cambodiae in Campucheam Democraticam convertitur.
- 1980 - Hewlett-Packard pronuntiat primum computatrum personale suum.
- 1984 - Ricardus Stallman partes programmationes liberas pro proposito GNU creare incipit.
- 1997 - Copiae Russicae e Tzetzenia discedunt.
Saeculo 21
[recensere | fontem recensere]- 2020 - Zoran Milanović praeses Croatiae eligitur.
Natales
[recensere | fontem recensere]Saeculo 13
[recensere | fontem recensere]- 1209 - Ricardus Cornubiae, rex Germanorum († 1272)
Saeculo 16
[recensere | fontem recensere]- 1548 - Franciscus Suárez, philosophus et theologus Hispanicus († 1617)
- 1596 - Henricus Lawes, musicorum modorum scriptor († 1662=
Saeculo 17
[recensere | fontem recensere]- 1640 - Paulus Lorenzani, theatri lyrici compositor Italicus († 1713)
Saeculo 18
[recensere | fontem recensere]- 1744 - Caspar Melchior de Jovellanos, rerum politicarum peritus, scriptor et philosophus Hispanicus († 1811)
- 1767 - Ioannes Baptista Say, oeconomiae peritus et mercator Francicus († 1832)
- 1779 - Zabulon Pike, explorator Americanus (mortuus 1813)
Saeculo 19
[recensere | fontem recensere]- 1807 - Carolus Hermanus Conradus von Burmeister, professor zoologiae, praecipue ornithologiae et entomologiae Germanicus († 1892)
- 1846 - Rudolphus Eucken, philosophus et scriptor Germanicus († 1926)
- 1855 - King C. Gillette, inventor Americanus (mortuus 1932)
- 1865 - Bodo Ebhardt, architectus Germanicus (mortuus anno 1945)
- 1874 - Ioseph Erlanger, physiologus Americanus, praemio Nobeliano physiologiae et medicinae affectus († 1965)
- 1876 - Conradus Adenauer, cancellarius foederalis Germaniae (mortuus 1967)
- 1883 - Carolus Mayr, miles et politicorum peritus Germanicus († 1945)
- 1892 - Kiyoshi Miki, philosophus Iaponicus († 1945)
- 1893 - Paramahansa Yogananda, magister Yogae et monachus Swami ordinis († 1952)
- 1900 - Ivus Tanguy, pictor Francicus (mortuus 1955)
Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1914 - Georgius Reeves, actor (mortuus 1959)
- 1921
- Fridericus Dürrenmatt, scriptor Helveticus (mortuus 1990)
- Ioannes Reed, gubernator Cenomannicae († 2012)
- 1928
- Ali Bhutto, praeses et minister primarius Pakistaniae († 1979)
- Gualterius Mondale, praeses vicarius CFA († 2021)
- 1931
- Alfredus Brendel, clavicen Austriacus († 2025)
- Robertus Duvall, actor et moderator cinematographicus
- Gerardus Defois, archiepiscopus Insulae
- Alvin Ailey, Choreographus et saltator Americanus († 1989)
- 1932 - Humbertus Eco, scriptor philologusque Italicus († 2016)
- 1938
- Ioannes Carolus, Hispaniae rex
- Ngugi wa Thiong'o, scriptor Kenianus († 2025)
- 1941 - Miyazaki Hayao, moderator cinematographicus Iaponicus
- 1942 - Mauritius Pollini, clavicen ac dux orchestrae Italicus († 2024)
- 1946 - Diana Keaton, actrix Americana († 2025)
- 1953 - Stanislaus Marček, editor Slovacicus
- 1954 - László Krasznahorkai, scriptor Hungaricus
- 1956 - Franciscus Gualterius Steinmeier, rerum politicarum peritus et administer, deinde praeses foederalis Germaniae
- 1958 - Monica Guerritore, actrix Italiana
- 1962
- Susanna Amis Cameron, ostentatrix et actrix Americana
- Shinobu Ikeda, pedilusor Iaponicus
- 1967 - Hadrianus Cioroianu, vir publicus Dacoromanicus
- 1969 - Marilyn Manson, natus Brianus Warner, cantor et musicus Americanus
- 1975 - Bradley Cooper, histrio Americanus
- 1981 - Deadmau5, natus Joel Zimmerman, musicus ut muris personatus et nauta Canadiensis
- 1982
- Carolus Geraerts, pedilusor Belgicus
- Jaroslav Plašil, pedilusor Cechicus
- 1988 - Nicolaus Kalinić, pedilusor Croaticus
Mortes
[recensere | fontem recensere]Saeculo 9
[recensere | fontem recensere]- 842 - Al-Mu'tasim, caliphus domus regnatricis Abbasidorum
Saeculo 11
[recensere | fontem recensere]Saeculo 14
[recensere | fontem recensere]- 1387 - Petrus IV Aragonensis (natus 1320)
Saeculo 16
[recensere | fontem recensere]- 1524 - Marcus Marulo, poeta Croaticus (* 1450)
- 1589 - Catharina Medices, regina Franciae (nata 1519)
Saeculo 17
[recensere | fontem recensere]- 1655 - Innocentius X papa (natus 1574)
Saeculo 18
[recensere | fontem recensere]- 1740 - Antonius Lotti, musicorum modorum scriptor (natus 1667)
- 1762 - Elisabetha, imperatrix Russica (nata 1709)
Saeculo 19
[recensere | fontem recensere]- 1808 - Alexius Orlov, rerum militarium et politicarum peritus Russicus (natus 1737)
- 1821 - Carolus Porta, poeta Mediolanensis (natus 1775)
- 1860 - Iohannes Nepomucenus Neumann, sanctus, episcopus Philadelphiae (*1811)
Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1901 - Carolus Alexander, dux magnus Saxoniae-Vimarii-Eisenach (* 1818)
- 1903 - Eleutherius Pagliano, pictor Italicus (* 1826)
- 1910 - Nicolaus Deligiannes, vir publicus Graecus (* circa annum 1844)
- 1922 - Ernestus Shackleton, explorator Hibernicus (* 1874)
- 1929 - Nicolaus Nicolai filius Iunior, magnus dux Imperii Russici (natus 1856)
- 1933 - Calvinus Coolidge, praeses Civitatum Foederatarum America (natus 1872)
- 1936 - Raimundus Maria del Valle-Inclán, scaenicus Hispanicus (natus 1866)
- 1941 - Amia Johnson, mulier volatica (nata 1903)
- 1951
- Philippus Jaisohnus, diurnarius et politicus Coreanus (* 1864)
- Andreas Platonov, scriptor Russicus Sovieticus (natus 1899)
- 1970 - Maximus Born, physicus, praemio Nobeliano physicae (natus 1882)
- 1979 - Carolus Mingus, musicus (natus 1922)
- 1998 - Filiolus ("Sonny") Bono, cantor et actor (natus 1935)
Saeculo 21
[recensere | fontem recensere]- 2003 - Roy Jenkins, vir publicus Britannicus (* 1920)
- 2011 - Lutz Sikorski, vir rerum politicarum peritus Germanicus factionis Viridium (* 1950)
- 2012 - Friderica Sagor Maas, pellicularum mythistoriarum scriptrix Americana (* 1900)
- 2014
- Eusebius, pedilusor Lusitanus (* 1942)
- Uday Kiran, histrio Indicus (* 1980)
- Nelson Ned, cantor Brasiliensis (* 1947)
- Mustapha Zitouni, pedilusor Algerio-Francicus (* 1928)
- 2015 - Francisca Hilton, actrix et scriptrix Americana (* 1947)
- 2016
- Petrus Boulez, compositor et concentus magister Francicus (* 1925)
- Armandus Zecchin, philologus classicus et paedagogus Italicus (* 1924)
- 2025 - Constantinus Simites, primus minister Graeciae (* 1936)
Festa et Feria
[recensere | fontem recensere]- Commemoratio Sancti Iohannis Nepomuceni Neumann (ecclesia catholica)
- Commemoratio Sancti Telesphori papae (ritus Tridentinus ecclesiae catholicae)